NASSOVIA

NASSOVIA
I.
NASSOVIA
Arx, leu Moura, in ora aurea Guineae, quadrangularis est, in scopulo et probe munita, cum vico amplo, in regno Acanii parvi. Vide Arx Nassovia.
II.
NASSOVIA
Insul. maris Indici, versus oram Occidentalein Sumatrae ad austrum Insulae Fortunae divinae. A Batavis haud pridem detecta.
III.
NASSOVIA
arx munita Asiae, recens excitata; in insul. Motiris, una ex Moluccis, 5. circiciter leuc. abora Occidentali Giloli. Sub Hollandis.
IV.
NASSOVIA
oppid. Weteraviae, ad Lanum fluv. 2. milliar. German. a Rheno in Ortum, 5. a Bingio in Boream, 12. a Colonia in Meridiem, Francosurtum versus. Sub proprio Principe, cum ditiuncula adiacente, ex celeberrima Nassoviorum familia. IN opposita ripa eiusdem nominis arx est in edito monte, et iumentis vixm accesso, quae communi Comitum Nassoviorum iure censetur: nisi quod Auriaci Principes Ernesto Casimior ius suum cesserunt, et eidem ex hereditatis divisionefratres. Ubi tamen, praeter vetustatis memoriam, parum quod admireris habes. Cernere adhuc ibi est Geldriae Ducum, ex Nassovia Comitum stirpe insignia, sed et ipsa temporis edacitate erosa. Praeter turrim vero acuminatam, nihil tectum est: coeteratemporis bellorumque spolia. Oppidum dextrâ descendentibus ripâ situm, crebrâ incendiorum iniuriâ ad paucitatem redactum est civium: at Privilegiis a Carolo Iv. Imperatore et immunitarum iuregloriatur. Religioni Augustanae addicti cives suêre, donec praefati Ernesti Casimiri auspriciis, Helvetica quoque eo pedem intulit. Hinc toti Regioni nomen, quae Cattimelibocensis sive Dillenburgicae titulo, a Saraepontana (quam hîc non tangere animus est) distincta, inter 50. et 51. grad. latitud. sita est, atque Hassiâ et Solmensi Comitatu ab Ortu, Westphaliâ et Comitatu Witgensteniô a Septentrone, Trevirensi, districtu ab Occasu, ut et Comitatu Saynae ac parte Ducatus Montium; a Meridie tandem Wisbadensi et Idsteniô Comitatu clauditur. Tetrarchiâ hodie ac quatuor dominantium sedibus distinguitur: Dillenburgo, Sygenâ, Hadamariâ et Deciâ: Beilstenium enim Deciensi; Westerwaldia et huic et Hadamarensi, accessit. Appelatio vero Nassovioe an arci et opposito oppido, a ditione, an ditioni ab arce opidequevenerit, et hinc illustrissimae Nassoviorum Principum Comitumque familiae, incertum est. Circa ipsam nominis primam originem non minus variant Auctores: quidam enim a pratis humentibus, Nasse aw, regionem dictam volunt; alii quod haec gens pars Cattorum, qui demceps Hassi dicti essent, ditionem primo Catzam sive Hassaw, postmodum Nassau, appellatam conten dunt: A Nasua, Suevorum Duce, cuius apud Iul. Caesarem mentio de Bello Gall. l. 1. c. 37. ubi cum Cimberio fratre C. Pagos Suevorum ad Rheni ripam duxisse, et impressionem Treviris minatus fuisse, legitur, vocem non pauci derivant. Quae sententia duobus inprimis fulcris his nititur, tum quod Treviris oppositus Nassovia tractus; tum quood nomen Nasua a voce Nassau parum abludit. Familia hinc nomen trahens, Comitum Principumque titulis perillustris, est iamque olim dignitate Electorali, quâ nihil in Imperio post Imperatorem celsius, conspicua Dietherus enim Comes, Trevirorum Elector et Antistes fuit, A. C. 1293. Gerlacus, Moguntinensium, A. C. 1354. Adolfus I. corundem, A. C. 1380. quem 16. post annis in codem fastigio frater Iohannes excepit. Imo et A. C. 1462. candem infulam Adolfus II. gessit. Supra quos evectus alius Adolfus, ipsum axioma Imperiale meruit. Vide suô locô. Originem familiae primam a Theodorico vel Dieterico Textor arcessit, saeculô septimô florente, et ab uxore Nassovioe Comite: cuius successores, ad Ottonem usque Magnum, a quo certior series, quique caput omnium est, quotquot hodie supersunt, strictim enumerabo. Adolfus, Hassiae Praefectus Comitatum Nassovioe tenuit, annos 21. sub finem saeculi VII. Pater ex Clodunda, Weibrechti Saxoniae Ducis filiâ, Weibrechti Niedae et Diederici Na
Iovioe, Comitum: quorum hic, itidem Hassiae Praefectus, e Gertrude, Engelberti Comitis Altorfi filiâ, Othonem inter alios susepit, patris in comitatu heredem, circa A. C. 703. Otho Hassiae quoque Praefectus, ex Irmentruda Gosselini Ducis, Arduennae filia Iohannem genuit, circa A. C. 718. qui ex Oda, Hannoniae Comitis filia circa A. C. 735. Georgium suscepit, Hassiae Praefectum: quô sine herede defunctô, Comitatus ad Waltavium Lauribergii Toparcham devolutus est. Huic Walravio, ex Helena, Iohannis arduennae Ducis filia successorem assignant Dietericum, patrem ex Elisabetha (filia Toparchae Breuburgi) Henrici; avum Iohannis, provaum Walravii, quô ex Barbara Muntzenbergica nati perhibentur, Walravius successor, et Arnoldus, Hambergensium Comitum sator. Walravii, ex Agnete Comite Deckenbergenfi, fil. unicus Iohannes, Magdalenam Comitem Schwartzenburgicam sibi iunxit, ex eaque complures suscepit liberos, inter quos Waremundus et Walravius Patrisuccesserunt. Et quidem, illô sine prole mascula occisô, hic ex Catharina (silia Ludovici Comitis Radenforti) Fridericum genuit, patrem Iohannis (ministeriis aulicis et militaribus Ludovici Imperatoris immortui) Friderici (qui Sainae nomen dedit) et Everhardi successoris: cuius ex Gerhardo silio nepos Philippus arcem Solmensem exstruxit, et primum ex Catharina Hannovica susceptum filium Othonem, Solmoe Comitem primum pronuntiavit: quae hodiernorum Comitum Solmensium orgio. Frater vero Philippi maximus natu Arnoldus, Patri successit, quem excepêre Fridericus et Warcemundus filii: Dietericus Waremundô genitus, Everardus Dieterici fil. Ioannes Everardi frater, hôcque geniti Georgius et Otho, (quorum soror Metta, Marchionum Brandeburgensium et Comitum Hohen-Zollerensium atavia fuit. Vide supra) E quibus Georgius Adolfi pater fuit, qui ex Isabella (Henrici Comi is San-Paulini et
Isarlopii filiâ) suscepit Othonem, ipso die nuptiarum cum Adela Castelae Domina, a Comite Lochsmundae, consossum. Quô proin sine liberis elatô, Comitatus ad Orhonem propatruum, Iohannis proavi filium, avi Georgii praefati minorem natu fratrem, pervenit. Hic OTHo, a quo, uti dictum, vulgatae genealogiae series initium capti, Comes Nassoviae, Toparcha Lopperoe, Lauriburgi et Sonnenbergii, patri ex Sibylla (Ludovici Saxoniae Palatini filiâ) genitus, ab Henrico I. cognomine Aucupe Imperatore exercitui contra Hungaros praefectus est, qua in expeditione re praeclare gestâ famam meruit sempiternam, defunctus sepultusque Noribergae. Ei successit, ex Magdalena (Walravit Comitis Sponhemii filiâ) Walravius s. quô exstinctô, prima stematis in ramos divisio facta est: alterô filiorum Patri in ditione Nassovica succedente; alterô Othone, Geldrioe Principatum adeptô. Sic ex arbore hac, saeculo XI. ramus exiit Gelricus, cum Otho hic, ab uxore Geldriam ac Zutphaniam Comitatus nactus, novam stirpem ordiretur: quae defecit in Rainaldo Geldriae Duce A. C. 1423. translatis inde ad Egmondanos femineô iure ditonibus. Frater eius maior natu, Patri cognominis, qui egregiam Othoni Imperatori contra Hungaros operam navavit, obiitque A. C. 1020. ex Comite Arnstenia, Robertum suscepit, defunctus A. C. 1068. Robertus, arcis Nussovioe insttaurator, decessit A. C. 1110. Eius fil. Walravius III. strenuus Conradi Imperatoris miles, obiit A. C. 1156. Quô genitus Henricus, Princi pis nomine aliquoties in priscis Annalibus insginitus, reperitur: fatô functus, A. C. 1121. Eum Excepit, ex
Angete Strombergensis Burgggravii filia, filius Otho, qui praeter Nassovicam ditionem et praedia Noribergaerustica ac urbana, a Maioribus hereditate tradita, etiam Suabachiam et Cadelbergiam possedit; Obiit A. C. 1213. pater e Comite Varnenburgensi HENRICI congomine DIVITIS, defuncti A. C. 1254. in evius filiis altera familiae divisio coepit, Cum enim is, ex Mechthilda (Dieterici Gelriae et Zutphaniae Comitis filiâ) duos genuisset filios, Waltavius primogenitus, primus Weisbadoe, Weilburgi et Idstenii Comes fuit; altesvero Otho, DIllenburgiocos Comites orsusest, Rudolso I. Imperatorereum potien Walravii fil. Ado'fus, adsupremumhonoris culmen familiam evexit, factus, post Rodolfum modo dictum, Romanorum Imperator, in cuiusenpotibus nova coepit divisio. Eius enim ex Imagina (Gerlaci Comitis Limburgensis filia) fil. Gerlacus, qui obiit A. C. 1361. ex Agnete (filia Conradi Hassiae Landgravii) inter alio genuit Adolfum et Iohannem: quorum is hereditate cum fratre divisâ id Weisbadensi et Idstenio Comitatu Patrissuccessor, Weisbadensem ramum, qui in Iohanne Ludovico exaruit A. C. 1605. hic vero, primus Weilburgi Comes, Weilburgium produxit: quorum hic, cum Saraepontanus Comitatus per uxorem accessissert, denus in duos palmites, Saroepontanum et Weilburgium abiit: Sed illi deficienti hic successit, A. C. 1559. Nunc totushic Nassovioe arboris truncus, in tribus ramis subsistit, qui in communi Patre Ludovico A. C. 1627. mortuo, coeunt. Narm ex huius filiis, Wilhelmo Ludovico Saroepontum seu Sarbrucken, Iohanni Wisbada cum Idstenio, Ernesto tandem Casimiro Weilburgium obtigit; unde totidem lineae. E quibus primogeniti soboles novam divisionem orsa est; cum ex filiis eius, Ioh. Ludovicus habitet in Otweiler. Gustavus Adolfus in Sarbrucken et minimus natu Volradus in Usingen, de quibus omnibus, vide suis locis. Alteram stirpis medietaterm quod concernit, orsus est eam Otho, minor fil. Henrici Divitis, cui Comitatus Dillenburgicus cum Beilstenio cesserat, In huius posteris prima divisio factaest, cum e truncoprincipali exirct ramus Beilstenius, qui Patrum memoriâ defecit: Ortus enim ab Henrico minore filio Henrici (Comite Othone praefatôgeniti) defecit in Iohanne III. gradu septimô: unde ad stemma Dillenburgicum revolutum. Beilstenium sortito obtigit Guilielmo Ludovico Frisiae Praefecto, Wilhelmi Principis Auriaci, ex Iohanne Seniore fratre nepoti. Qui hodie sugersunt, omnesse referunt ad Wilhelmum Seniorem, qui exstinctus est A. C. 1559. Quod enim divisionem attinet, inter Iohannis A. C. 1475. Demortui filios, Engelbertum et Iohannem factam, quorum is (Rhenô dominia, quae hactenus multum increverant, dirimente) recetiora et inveteri Gallia posita; hic vetera et in Germania sita, nactus est: minime ea diuturna fuit, Engelbertôquesine heredibus exstinctô, ditiones ad fratrem revolutae sunt. Similiter cum huius filit, Henricus in bona Engelberti patrui successisset, Guilelmus Dienburgum et coetera in Germania loca crevisset, divisio solum ad Renati Cabillonensis, Henrico geniti, obitum duravit, a quo Wilhelmi fil. natu maximus, patri cognominis, haeres inslitutus est. Ergo WILHELMUS SENIOR praefatus, ex Iuliana (silia Bottonis Comitis Stolbergii) genuit Gnilielmum I. Arausionensem Principem, et auctorem Belgicae libertatis, a quo ramus Principum Arausionensium seu Auriacorum seu d'Oranges, qui hodieque in Belgio superant, productus est, et praeteralios complures Iohannem patris in Germania successorem, ac reliquorumomnium auctorem. Hic IOHANNES cognomine SENIOR in Dillenburg, cum ex duplici matrimonio numerosam suscepisset prolem, eô mortuô hereditas sic divisa est,
ut primogenito Wilhelmo Ludovico Dillenburgum, Herbornâ, Dringensteniô, Ebersbachiô et Hegerâ adiectis; Iohanni, Sigena, Georgio, Westerwaldi; Ernesto Casimiro Dietza et Nassovia; Iohannitandem Ludovico Hadamaria, obvenirent, sicque Dillenburgensis Comitum linea, in quinque Comitatuum flexus secta, quinque diversas imperantium sedes, Principatus titulô futuras nobiles, extureret: Obiit autem Iohannes hic Senior A. C. 1606. Verum cum exfiliis eius, wilhelmus Ludovicus sine proledecessisset, A. C. 1620. ad IV. ramos hodieque superstites, famila rediit: portione Wilh. Ludovici, ad tertii fratris Georgii filios devolutâ, qui ut primogenitorum locum integrâ hereditate captâ obtinerent, Iohannis secundô-geniti liberis Beylsteniô, et Westerwaldiâ, cesserunt. Itaque primus
ramus Sigenensis Iohannem, sunctum A. C. 1623. cuius fil. Iahannes Latinos ritus amplexus est: Secundus Ditlenburgicus, Georgium, eôdem annô exstinctum: Tertius Dociensis seu in Diez, Ernestum Casimirum, qui Obiit A. C. 1632. Quartus et ultimus Hadamarensis. Ioh. Ludovicum, qui decessit A. C. 1653. auctores habuêre. Vide quemque horum suô locô. E quibus, ultimus hic. ad Latinam quoque Ecclesiam se applicuit, et Princeps Imperii creatus est, a Ferdinando III. A. C. 1650. quae dignitas ad reliquos quoque ramos extensa, sicque Nassovii omnes, praeter Saraepontanos, in principum ordinem relati sunt, A. c. 1653. quamquam testentur, se iam Adolsi Imperatoris tempore, Principes fuisse, titulô saltem hactenus non usos. Incrementa Nassovicoe ditionis quod attinet. Otho Mangnus, ut dictum, Comes fuit Nassoviae, Toparcha Lopperae, Lauriburgi et Sonnenbergoe. Eius fil. minor natu Otho, Geldriam adeptus est, quae stirpe eius exstinctâ e familia iterum exiit. Ex Walravii maioris natu posteris Otho, praeter ditionem Nassovicam et praedia Noribergensia, a Maioribus accepta, etiam Suabechiam et Cadelbergiam possedit. Henrici dein Divitis pronepos Otho, per uxorem, Comit. Vianoe, Baronaium S. Viti et partem dominii Grimbergensis, avitae ditioni adiecti. Nepos vero huius, ex Iohanne silio, Adolfus, Dietzam, huius Comitatus herede ductâ, insuper acquisivit: quae tamen, per filiam, mox ad Diepstenios et Konigstenios Comites transiit. Adolsi Adolsi frater Engelbertus, uxoriô iure, Bredam, Polane et Leccam, avito dominio adiunxit: Pater Iohannis, qui Comes Nassovioe, Vianoe, Baro Bredoe, Toparcha Leccae, Proefectus Brabantiae, cum Mariam (Iohannis Comitis Lonae et Heinsbergae filiam) sibi iunxisset, ditiones varias, interque eas tertiam Iuliaci agri partem, obtinit. Hic filii eius Engelbertus et Iohannes paternam hereditatem sic diviserunt, ut quae cîs Rhenum essent Iohannes; quaetrans, Engelbertus, tenerent, qvenadmodum diximus, Idem Iohannens Cattimelibocensi Comitat. et reducto Diezensi, fines auxit, ductâ Elisabetha, Henrici landgravii Hassiae et Annae Comitis Cattimelibocensis heredis, filiâ. Verum cum Hassiae Landgravii Comitatum hunc vindicarent acerrimeque pro illo pugnarent, tandem Philippo Landgravio e captivitate reduce, res ita composita, ut Hasso et Nassovio tituli insigniaque Cattimeliboci et Dietzae communia permanerent; Dietza foli Nassovio cederet, pro Cattimelibocensivero Comita tu, Hassus persolveret certam summam pecuniae, Sub Renato, Iohannis modo memorati, ex maiore
natu filio Henrico nepote, accessit Principatus Arausionensis; qui dein testamento ad Gulielmum, Renatipattruelem, et Wilhelmi Senioris filium primogenitum transiit, atque hucusque in huius posteris, cum aplissimis aliis in Belgio et Germania (ubi Meursiae Comitatus alique acceserunt) remanet. Et quidem, cum Belgae Hispanorum excussissent iugum, familiam illi Arausionensem inprimis elgerunt, cuiregimen provinciarum et militiae terrâ marique committeretur A. C. 1588. Mauritius ereatus fuit Marchio Verae in Walachria Zeelandiae, Thuan. l. 89. aliisque ditionibus, Meursiae inprimis Comitatu est auctus, Idem l. 124. et 126. Fridericuspostmodum Henricus, Mauritii frater, titulô Celsitudinis sive Hoogheyd donatus est A. C. 1630. a Ludo vico XIII. Gall. Rege etc. Vide praeter Cyr. Lentulum Principum Gentis Nassovioe Geneal. MS. Textorem, et Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Passim. Ad meliorem intelligentiam, subicere in tabella hac placuit ramos illos VII. in quos arbor haec frondosa, cum tempore, sese explicuit, omnes multis nominibus illustres.
FAMILIAE NASSOVICAE RAMI VETER. VII: QUORUM QUIDAM EXARUERE, RELIQUT HODIEQUE SPLENODIE VIRENT:
Dillenburgensis in 4. alios hodie subdivisus, auctorem habuit Othonem Henrici, ut dictum, filium, A.C. 1292. perpetuâ succedendi serie, et virtutum en comiô ac Famae per Europamaliasque orbis partes proeconiô, maxime in societatem adscitis Auriacis, inclitus. Geldricus ac Zutfaniensis, ortus ab Othone, Walravii filio Othonis M. nepote A. C. 1020. (qui, ductâ Adelheidâ, Wichardi Geldriae Praefecti filiâ; primus Geldria Comes ab Henrico Aucupe pronuntiatus est) potentiae titulorumque amplitudine conspicuus, post annos circiter 336. in Rinaldo vel Eduardo III. Geldriae Duce exspiravit. Weubadensis et Idestenius, eôdem cum Dillenburgensi tempore, a Walravio Comite originem habuit: desiit in Ioh. Ludovico, Iohannis Comitis Dillenburgensis genero. Adolfo Imperatore et Dlectorum numerô nobilis. Saroepontanus, a Iohanne, Adolphi Imperatoris nepore inchoatus: duravit, usque ad Philippum Iohannis Ludovici filium, quô exstinctôin Albertum Weilburgii Comitem ditiotransiit, A. C. 1605. Weilburgius, ortus a Philippo, A. C. 1429. cessavit in Ludovico A. C. 1529. Mariae, Ludovici Hassiae, Ludovici Hassiae Landgravii filiae marito. Seu potius, ortus a Iohanne, minore filio Gerlaci, exstincti A. C. 1361. durat adhuc. Vide Supra. Beilstenius, ad Henrico, henrici Comitis filio ortus. defecit in Iohanne III. a quo ad Dillenburgicos succestio devoluta est. Arausionensis seu Uranius, originem trahit a Guilielmo I. Libertatis Belgicae auctuore, quartô iam gradu floridus. Ei enim successere mauritius et Henr. Fridericus filii, Wilhelmus helmus II. Wilh. Henricus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Nassovia — (latinisierte Bezeichnung für die Region Nassau) heißen folgende Studentenverbindungen: Corps Nassovia Würzburg K.D.St.V. Nassovia Darmstadt Diese Seite ist eine Begriffsklärung z …   Deutsch Wikipedia

  • Nassovia (Asteroid) — Asteroid (534) Nassovia Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 2,8839  …   Deutsch Wikipedia

  • K.D.St.V. Hasso-Nassovia — Wappen Karte Basisdaten Bundesland …   Deutsch Wikipedia

  • K. D. St. V. Hasso-Nassovia — Wappen Karte Basisdaten Bundesland …   Deutsch Wikipedia

  • Corps Nassovia Würzburg — Basisdaten Bundesland: Bayern Universität: Julius Maximilians Universität Würzburg Gründung: 1. Januar 1836 in Würzburg Verband: KSCV …   Deutsch Wikipedia

  • K.D.St.V. Nassovia — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • KDStV Nassovia — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • K.D.St.V. Nassovia Darmstadt — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • Corps Hasso-Nassovia — Das Corps Hasso Nassovia Marburg ist ein Corps (Studentenverbindung) im Kösener Senioren Convents Verband (KSCV), dem ältesten Dachverband deutscher Studentenverbindungen. Das Corps ist pflichtschlagend und farbentragend. Es vereint Studenten und …   Deutsch Wikipedia

  • Corps Hasso-Nassovia Marburg — Das Corps Hasso Nassovia Marburg ist ein Corps (Studentenverbindung) im Kösener Senioren Convents Verband (KSCV), dem ältesten Dachverband deutscher Studentenverbindungen. Das Corps ist pflichtschlagend und farbentragend. Es vereint Studenten und …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”